NUMERI lege soluti

NUMERI lege soluti
NUMERI lege soluti
apud Horatium, l. 4. Carm. Od. 2. v. 11. 12. Lyricis tribuuntur. Cûm enim omnis structura et copulatio vocum aut rhythmus sit, aut metrum; ille spatiô temporum constat, istud ordine etiam: in illo quan ita tantum, in isto qualitas insuper obsrvatur. Parvi pendit Rhythmicus, dum sibi constet temporum ratio, quô pedes ordine collocet: At Metricus non satis securus est, nisi et rationem ordinis servet. Rhythmico indifferens est dactylus et anapaestus, iambus et trochaeus; sunt enim ταυτόσημοι hi pedes: Metricus vero non auderet anapaestum locare, ubi dactyius exigitur, nec in sede trochaei iambum ponere. quamvis uterque pes sit ἰσόχρονος eandemque habeat quantitatem. Rhythmus sosum tempus metitur, atque alium pro alio pedem facile admitrit, modo eiusdem temporis sit, ut visum: quae metrorum ratio respuit, quae nec spondaeum quidem aut dactylum alterum pro altero usurpat, licet temporum spatiô aequales sint. Unde longe maior licentia fuit in lyricis cantionibus, et Musicorum canticis, quam in metris. Et hoc est, quod Lyricos veteres numeris lege Iolutis ferri, dixit Horat. Solutori tamen pede ambulâtunt medii aevi Poetae illi plebeii, qui in componendis canticis et saltatiunculis hymnisque, de quibus diximus supra, in voce Balistea; quorumque meminêre aliquoties Historiae Augustae Scriptores, operam posuerunt. Hi enim legis metricae nuliô respectu habitô, modulationis et numerosae verborum compositionis, quae ita ad aures accidit, ut formam videatur habere veri legitimique metri, rationem ahbuêre. Imo nullâ prorsus lege teneri se passi sunt. Nec enim ulla syllabis tempora assignârunt, nec brevium longarumque differentiam agnoverunt, sed omnes indiscretim fecerunt longas et breves. Ganus igitur est medium quoddam
inter Metricos et Rhythmicos, ita ab utrisque distaus, ut magis videatur accedere ad Rhythmic0s, solô licentiae nomine, quam imperitiâ non ratione affectârunt, si ulla in imperitia affectatio est. Numerum sane syllabarum et pedum satis anxie custodiebant. Nec enim plus pedum aut syllabarum reperies in vulgarium huiusmodi versificatorum trochaico, quam in venusto et ad legem facto: quod veteres Rhythmici magnopere negligebant. quibus in usu et more fuit duas plerumque syllabas breves locô unius longae ponere; quia idem esset temporis spatium in duabus brevibus et in una longa. Obtinuit tamen, ut rhythmus talium Poetarum compositio diceretur et ipsi Rhythmici vocarentur: eo quod rhythmi proprium sit, hreve tempus, plerumque longum officere et longum contrahere; id quod metro non licet. Quam in reo vide infra plura, ubi de Rhythmo, et apud Salmas. Not. ad Vopisc. c. 6. nib de puerili cantilena in Aurelianum composita et saltata, versuque inprimis illo,
Tantum vini habet neomo, quantum fudit sanguinis.
Istô enim metrô ut plurimum iocos militum, qui a tripudiantibus exsultantibusque in triumphantes Duces iactabantur, concipi moris fuit, ut ex Suetonio quoqueliquet, in Iulio Caesare: Item vulgaria dicteria, quae ipse populus in aliquem ioculariter iactata canebat etc. Vide quoque hic, ubi de Ballisteis et Politicu versibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”